Acta diurna Cremonensia cottidie lego ut me certiorem faciam de casibus variis ad urbem meam pertinentibus. Quam ob rem epistulas a lectoribus missas ad diarii rectorem numquam praetereo. Accidens singulare – nuper comperi – fuit illud quod concivi meo recenter evenit. Breviter vobis dicam. In calidissimo die aestivo, fame sitique et aestu oppressus, Cremonensis quidam thermopolium scriblitarum Italicarum intravit ubi placentam Caprensem, acetaria, caffeum et poculum aquae petivit. “Quod genus aquae desideras – ex eo quaesivit ministra – naturalis an spumantis?”. “Neutrum – emptor respondit – aquam de epitonio fluentem malo”. Scire enim debetis concivem meum firmum propugnatorem esse bonitatis aquae publicae, quae, eius sententia, tutior et validior est aqua industriali, quia cottidie frequentissimas inspectiones subit ad eius qualitatem confirmandam, insuper naturam non laedit, quia in lagoenis plasticis inquinantibus non conficitur. Sed ad pastum reveniamus. Clienti, qui fauces exarsas aqua gelata, vel saltem frigida, extinguere sperabat, liquor tepidusculus praebitus est quem magno pretio conviva solvere debuit. Aqua enim 0,50 euronibus constabat, pretium in se ipso vile, sed maximum si consideramus milia litrorum aquae tantum 1,50 euronibus constare. Ad relationem suam testificandam inde concivis meus exhibuit tabernae apocham quae nunc suspensa iacet in parietibus eius officii.
Quis sit primus actor, ut ita dicam, huius fabulae, fortasse requiritis. In ima epistula eius nomen cernere potestis. Scripti auctor est Claudius Bodini, Praeses ipse aquaeductus publici Cremonensis.