Donec mors nos separaverit

Inter omnes constat sacerdotem sponsum et sponsam matrimonio iungere. Tamen non rare fit ut sacerdos ipse matrimonium disiungere queat. Recordaminine illius fabulae cui titulus est “De avibus rubi” (Anglice “The Thorn Birds”)?

uccelli-di-rovo

Magnum clamorem suscitavit apud nos casus non dissimilis binorum coniugum qui ex ara ad tribunal tracti sunt ministri Christi causa. Breviter vos certiores faciam. Vir quidam Cremonensis aegre animo fert discidium ab uxore. Quam ob rem eam sequi solet die noctuque. Ita accidit ut quadam nocte in area stativa cuiusdam emporii urbis meae maritus inconsolabilis conspicit uxorem suam in autoraeda sedentem iuxta marem quendam. Is vix distinguere quit quis sit amasius uxoris, non solum quia tenebrae fictae sunt, sed etiam quia coniugis amantis vultus aterrimus videtur. Paulum procedit. Pauci gradus sufficiunt ad virum arcanum agnoscendum: de sacerdote Africano agitur qui sacramenta ministrat in vico ipso in quo coniuges utrique habitant. Dum per fenestram raedae cornutus interius perscrutat, sacerdos, fenestra eadem prompte demissa, pugno vehementer verberat vultum miselli spectatoris. Nunc presbyter, laesionum accusatus, ante tribunal hominum iudicandus erit, sed ante tribunal Christi sacerdos iam declaravit se non esse feminae amantem, sed eius confidentem tantum. “Amici sumus” – enim dixit – “et illa nocte – adiunxit – nos in autoraeda mea amice familiariterque colloquebamur”. Eruntne iudicium humanum et divinum erga istum ministrum Dei tam sollicitum de curis coniugalibus eiusdem generis an valde inter se different? Qui vivet, videbit.

Annunci

3 pensieri su “Donec mors nos separaverit

    1. Portus claudere proponis. Nescio utrum hoc sit rectum an pravum. Utcumque tibi relinquo hos versus a Vergilio scriptos qui describunt patriam nostram ab exulibus visam: “Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis / cum procul obscuros collis humilemque videmus /Italiam. Italiam primus conclamat Achates, / Italiam laeto socii clamore salutant”.

      Mi piace

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...