Post duos menses

Longe afui rationibus variis: labor, salus et idearum inopia me averterunt a blogo. Nunc, vacationibus nataliciis sinentibus, ad nugas meas revertor ne amatam linguam Latinam colere desinam. His enim temporibus, ab officiis scholasticis liberata, ad varias res me dico, praesertim ad libros .  Legi igitur nonnulla carmina idiomate vernaculo Romano, vel ut melius dicam “Romanesco”, scripta a  poeta Iosepho Ioachimo Belli, quae valde dilexi. Inter ea maxime mihi placuit sonetum hoc:

Er caffettiere fisolofo

L’ommini de sto Monno sò ll’istesso
che vvaghi de caffè nner mascinino:
c’uno prima, uno doppo, e un antro appresso,
tutti cuanti però vanno a un distino.
Spesso muteno sito, e ccaccia spesso
er vago grosso er vago piccinino,
e ss’incarzeno tutti in zu l’ingresso
der ferro che li sfraggne in poverino.
E ll’ommini accusì vviveno ar Monno
misticati pe mmano de la sorte
che sse li ggira tutti in tonno in tonno;
e mmovennose oggnuno, o ppiano, o fforte,
senza capillo mai caleno a ffonno
pe ccascà nne la gola de la Morte.

Giuseppe Gioacchino Belli (Roma, 22 gennaio 1833)

“ER CAFFETTIERE FISOLOFO”
Auctor: Cynthia Korzekwa – cynthiakorzek Copyright © 2016 Cynthia Korzekwa. All Rights Reserved

Homines huius mundi sicut granula coffei sunt: unus post alterum, omnes ad eandem et unicam sortem eunt. Saepe se ipsos movent, locum mutant et granum magnum parvum granum abigit, et alii alios urgent, se ipsi premunt, concurrunt ut in molam ferream ingrediantur, in rotam dentatam quae eos commolit donec in pulverem conversi erunt. Ita in mundo stant homines, sorte commixti quae omnes rotunde gyrat. Et unusquisque se lente vel rapide movendo, sine ulla plena conscientia, in imum descendit ut omnes in gulam mortis cadant.

Non dissimiliter Erasmus Rotterdamensis dixit: “Vitam hominis esse instar moledini utpote quod semetipsum commolit, comminuit ac confringit…”.

 

Annunci

2 pensieri su “Post duos menses

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...