Estisne singuli? Vultisne animam geminam invenire? Quaeritisne eam indefesse, sed inane? Nolite desperare! Concivis meus solutionem vobis dare quit. Is enim certum habet hominibus omnibus opus esse quodam comite qui metam eorum vitae eis attingere sinat. Propalavit igitur iste Cremonensis opinionem suam in appellatione publica in actis diurnis urbis meae publicata quam infra legere potestis.
Auctor scripti putat homines singulos se bene ostendere debere. Quomodo, fortasse, requiritis. Res simplex est. Cum per viam ambulant sive in pantopolium obsonatum eunt sive in sede ubi laborant sunt, singuli induere debent armillas coloribus differentibus coloratas. Tali modo qui armillam viridem gerit, exempli gratia, significare vult se plane solum et ad ligamina amoris propensum esse. Sed quid de armilla rubra? et quid de flava? De his rebus scriptor tacet. Ad debellandam igitur solitudinem, quasi in semaphorum conversi, ubique sint, spei pleni procedant.