Fortasse aliquando per silvas ambulantes, oculis sublevatis, rem singularem observaveratis: rami et foliae arborum creverunt sine totum caelum operire caventes ne ipsi rami ipsaeque foliae tangerent ramos foliasque aliarum arborum.
Hoc phaenomenon, “timiditas comarum” dictum, non facile explicari potest. Secundum scientiarum diversarum peritos, rami et foliae nonnullorum generum arborum variis rationibus crescunt necnon se invicem tangunt; hoc modo comam formant spatiis vacuis circumdatam. Tales arbores sunt, exempli gratia, eucalyptus, larix Iaponica et abies quae in Alasca virescit.
Experti sumunt arbores vel tonsuram reciprocam agere, praesertim in locis valde ventosis, vel probabilius comarum fracturam utilem esse ad impediendam multiplicationem specierum insectorum arboribus nocivorum.
Quaecumque sit ratio, haec res obstupidos nos relinquit, quia tale phoenomenum, etsi naturale, opera moderatoris secreti esse videtur.