Longe afui rationibus variis: labor, oculorum infectio et idearum inopia me averterunt a blogo. Insuper, viro coronario flagrante, anxior et sollicitor et minus proclivis ad declarationem cogitationum mearum facta sum. Nunc tamen, lue deminuta et vacationibus aestivalibus sinentibus, ad nugas meas revertor ne amatam linguam Latinam colere desinam.
In animo habeo igitur aliquid ad vos conscribere de novo Lexico idiomate vernaculo composito ab ignoto concive meo, qui verba et sententias ad luem coronariam pertinentes in linguam Cremonensem facete vertere decrevit, sicut in imagine quae sequitur legere potestis.
Ego pro parte mea tales sententias Italice vel Anglice vel Gallice expressas in linguam Latinam vertere conabor.
Lock down —> Omnia clausa sunt
Smart working —> Domi laborare
Asintomatico —> Nihil habet
Distanziamento sociale —> Paulum ultra mane
Picco —> In cacumine
Dispnea —> Spiritus deest
Assembramento —> Gallinarium
Pre triage —> Expecta ut a nobis inspiciaris
Autocertificazione —> Ubi iturus es?
Virus —> Foedum animal virus appellatum
Positivo —> Edepol! Id accepit.
Quarantena —> Clausi domi manere
Flash mob —> In maeniano strepitum facere
Crisis sanitatis publicae quoque risum movere potest…