Currente anno MMXXI anniversarium recurrit obitus Dantis Alagherii, qui vita defunctus est anno MCCCXXI, die XIV mensis Septembris, Ravennae. Dantes, Summus Poeta a nobis Italis appellatus, quia pater linguae Italicae putandus est necnon pater patriae nostrae, celeberrimus toto in orbe terrarum est maxime quia Divinam Comoediam scripsit. Opus narrat Dantis iter ad caelorum regnum et visionem Dei, Inferno Purgatorioque visitatis, ducibus primum Vergilio deinde Beatrice, muliere quam Dantes semper caste amavit.
Nos Itali iam a mense Ianuarii variis modis DCC annos praeteritos post poetae mortem celebrare incepimus: lecturas Dantis, expositiones, spectacula instruximus et multa alia eventura sunt hoc anno MMXXI, qui “dantescus” a nobis nominatus est, id est annus Summo Poetae dicatus.
Ego quoque poetam quem maxime inter alios diligo commemorare volo, non modo sollemni, ut saepe fit, sed levi ac amoeno. Decrevi igitur in linguam Latinam vertere nonnullas narrationes pictas, quas Marcellus Toninelli collegit in libro cui titulus est “La Divina Commedia a fumetti”.

Ecce narratio prima. Laete fruamini, lectores!
