Pars secunda: de Turratio

torrazzoTurris major Cremonae, ex magnitudine et altitudine (circiter 110 metra alta est) vernaculo idiomate Turratium nuncupata, ab anno 1267 usque ad annum 1305 aedificata est. Ex hac insigni Turri Cremonam quamplures auctores Turritam vocarunt.

 

 

Opus constat e duabus composituris superimpositis; prima est turris romanica gothicis pinnis praedita, secunda constituta est e duabus facturis octangulis (id est corona). tamburo

 

 

 

 

In summo culmine globus et crux saeculo XVII creati stant.globoecroce

Turratium praeditum est septem campanis septem Sanctis dicatis, inter quos Sanctus Homo Bonus (Sant’Omobono), patronus urbis, est.

Mirum horologium astronomicum, a Francisco Divizioli collocatum anno 1583, turrim exornat. orologioastronomico

 

 

 

 

Si Turratium ascendere vis, 502 gradus tibi scandendi sunt. scaletorrazzo

Valde  laboriosa est ascensio, sed in summa turri stans pulcherrimum aspectum Cremonae mirari poteris.

panoramacr

De secunda littera ‘T’ satis locutum est.