Cogitationes sparsae ad res litterarias pertinentes

De lectionibus aestivis

His diebus in animo habebam revolvere comoediam Plautinam cui titulus est “Miles Gloriosus”.

miles-gloriosus

Argumentum operis est notum:  Pyrgopolinices, miles vanam gloriam aucupans et proclivis ad adulterium, pervenit Athenas, ubi meretricis Philocomasii beneficia habere vult. Sed  Philocomasium ligatur cum Pleusicle , iuveni et pulchro puero, qui ob magnam rem ad patriam pertinentem  Naupactum proficisci debet, relinquens amatam in manibus militis vanagloriosi, qui puellam mercatur et secum Ephesum fert. Attamen post varias res adversas auxilio Palestrionis, servi Pyrgopolinicis, qui, societate acta cum Pleusicle et aliis complicibus, callidam machinationem excogitat, duo iuvenes amantes in Graeciam redire possunt; Pyrgopolinices autem ut adulterus verberibus dure punitur.

Legi igitur comoediae textum in linguam italicam conversum a Petro Paolo Pasolini anno 1963 post tres hebdomadas intenti laboris. Pasolini titulavit opus, quod ego tantum recenter repperi, “Il vantone”.

ilvantone

Enim quod Plauti in comoedia legere possumus

“Alazon Graece huic nomen est comoediae; / id nos Latine gloriosum dicimus.”

Pasolini sic vertit:

“Il titolo, in greco, sarebbe Alozanone, / ma noi, in nostra lingua, diciamo “Er vantone”.

Auctor italicus ipse in quibusdam scriptis explicat naturam translationis quam egit. Eius propositum hoc est: efficere translationem non linguae, sed contextus (“realizzare una traduzione non di lingua, ma di contesto”) servantem vivacitatem artis plautinae et aptam ad recreandum illud ligamen inter scaenam et publicum quod erat typicum comoediarum Plautinarum. Quamobrem seligit ut paradigmata vernaculum idioma Josephi Ioachini Belli (Giuseppe Gioachino Belli) et rhythmum fabularum theatralium scriptoris gallici Molière versibus consonantibus corroboratum. Exitus talis rei est lingua quae dici potest plautinior quam Plautus, non dissimilis, secundum Pasolini, illi generis theatralis italice avanspettacolo nuncupati.

Exemplum ad res explanandas necessarium est. Ecce excerptum acti secundi scenae primae.

IMG_3691bIMG_3692cIMG_3690a

Comparatio inter textum originale et conversionem Petri Pauli Pasolini monstrat quod Pasolini producere volebat: quendam “nobilissimum sermonem vulgarem corruptum vulgaritate, ut ita dicam, physiologica gregis domini… actricis in theatri varietatum spectaculis” (un “nobilissimo volgare contagiato dalla volgarità, direi fisiologica, del capocomico… della soubrette… “).

Non paucas vituperationes “Il vantone” suscitavit ex criticis litterariis. Mea sententia, autem, lectio amoena et adhuc apta ad tempus nostrum est.