Fortitudo mea in brachio

“Fortitudo mea in brachio”. Haec sententia apparet in Cremonae emblemate quod vobis in imagine insequenti ostendo.

fortitudo

Symbolum urbis meae revocat quoddam episodium omnibus Cremonensibus notum, sed adhuc in mysterio involutum. In Media Aetate (saeculo XI) Cremona versabatur sub dominatione Sacri Romani Imperii cuius Imperatori vectigal annuum civitas solvebat: pilam auream quinque chilogrammata pondo. Talis pila enim in stemmate civico effigiatur. Ut urbe avelleretur hoc tributum, Cremonenses eorum ducem elegerunt quendam iuvenem, urbis gonfalonem maiorem, Iohannem Baldesio (Giovanni Baldesio), ut contra filium Imperatoris Enrici IV pugnaret ad Cremonam emancipandam. In casu iuvenis Cremonensis victoriae, urbs onere liberata esset. Ita accidit: Imperator libertatem reddidit Cremonae, quae aliquot post annos liberum Commune facta est.

Cremonae emblema hodie conservatur sub Laubia Militum (Loggia dei Militi) ubi duae figurae Herculis id protegunt, ut in imagine videre potestis.

simbolocr

Sed quid attinet Hercules ad monumentum? Secundum mythum, Cremona condita est ab Hercule, qui post undecimum suum laborem, furtum pomorum Hesperidum, apud nos pervenit. Sic saltem narratur.

Cum anno MCDXVII Antonius Campi (Antonio Campi), historicus attentus scrupulosusque, in pariete quadam Ecclesiae Cathedralis simulacrum viri petasati tribus pilis praediti invenit, multi iudicaverunt eum esse Iohannem Baldesio.

statuacampi

Sed iam  ipse Antonius Campi, ut maior pars historicorum hodiernorum, excludebat talem virum Iohannem esse posse (desunt enim testimonia certa eius existentiae) et putabat eum Herculem esse. Is enim gerit non unam, sed tres pilas, obiecta recurrentia in Herculis mytho: sphaerica erant  poma quae heros in horto Hesperidum furavit (et forsan tria sola poma sustulit filius Alcmenae). Insuper numerus tres recurrit etiam in simulacro Imperatoris Commodi ut Hercules retracti: in eius manu laeva enim tria poma sunt. Demum Hercules  saepe magnum globum universi regit.

Busto di Commodo rappresentato come Ercole ritratto del V tipo (ultimo)

Mysterium igitur permanet. Sed indelebilis est memoria Iohannis cui Cremonenses, qui idiomate vernaculo eum appellant  Zaneen de la bala (Giovannino della palla), dedicaverunt viam qua in plateam maiorem acceditur. His diebus festis saepe eam percucurri et eius fascinum retrahere volui hac in imagine.

img_7613