Litterae scientia nutritae

La muerte y la brújula” (De morte et de pyxide) est fabula generis criminalis a Georgio Aloysio Borges scripta et publicata anno MXMXLII in commentario periodico Sur; postea confluxit in collectionem fabularum Ficciones, anno MXMXLIV editam.

brujula

Narrationis structura pure geometrica est. Tria crimina enim committuntur per intervalla temporis definita in tribus locis geometrice iunctis qui vertices trianguli aequilateri formant. Investigator Erik Lonrott e variis indicis deducit talia scelera sacrificia ritualia esse cuiusdam sectae quae nomen secretum Dei inquirit et quartum crimen commissurum esse in quarto vertice rhombi. Unumquidque crimen evenit in congruentia cum quibusque punctorum cardinalium quae pyxis indicat. Qua de re derivat titulus fabulae.

bussola_borges

Lonrott igitur, die exacto, illuc it sperans se delictum praeventurum esse. Calamitose effertur facinorum seriem consilium esse a  gregali latrone conceptum ut Lonrott attrahatur illum in locum. Scelestus homo, omnibus indiciis accurate falsatis, Erik ulciscere vult pro eius fratris comprehensione. Ratione et methodo deductivo inquisitor detegit invenitque reum, cui nomen est Scharlach, qui, sciens investigatorem elaborare coniecturas geometricas et difficiles solitum esse, attracto investigatore in labyrintho, sclopeto eum necat. Antequam moriatur Lonrott labyrinthum a latrone creatum vituperat eum iudicans tribus lineis abundantem; suo inimico etiam dicit elegantiorem esse labyrinthum e una linea facto cum puntis intervallis decrescentibus positis, ut in paradoxo Zenonis. Tali casu Erik numquam mortuus esset.”Ita agam, cum iterum te necabo” – respondet Scharlach- deinde focum facit.

zenone
Paradoxon dychotomiae Zenonis

Propositum operationis litterariae scriptoris Argentini inclusum est in sententia a praefecto Trevirano pronuntiata: “No hay que buscarle tres pies al gato”, id est, necessarium non est explicationes complexas quaerere. Igitur fabula, quae classica narratio generis criminalis esse videtur, re vera repraesentat reprehensionem ipsius generis fabularum criminalium. Enim, secundum Borges, signum proprium huius generis sive confectio abstrationum quae solum e deductione pendent in realitatis detrimentum, tali generi litterario est limitatio, quae genus ipsum necat, incipiendo a persona quae primas partes agit, Erik Lonrott. Ergo fabula philosophiam auctoris confirmat: Borges non solum putat univesum chaon esse, sed etiam retinet humanum intellectum, ad abstractiones systematicas proclivem, contribuere ad creationem ipsius chai quod determinat modum concipiendi mundum qui nos circumdat.