Fabula in fieri

De obscura Veritate

I

Ningebat et omnia silentium erant. [dodecafonia scripsit] Marcus prospiciebat nivem e fenestra diuque cogitabat. Tunc repente surrexit ac sacculum nigrum quaesit, qui iacebat iuxta lectum. Iamiamque circumferens oculos respiciebat parvissimum suum cubiculum; sed denique consilium cepit proficiscendi. Primum gradum fecit…heu, nequivit pergere…et secundum, atque eo modo, nolens volens, ad ianuam horti procedit. Subito vero magnam audivit vocem ita dicentem: “Quo vadis?” [Quodiversus Abis scripsit] Quis illa verba pronuntiavisset intellegere nequibat: in conclavi nemo, praeter eum, erat. Hoc semper accidebat cum solus manebat. Denuo cubiculum perlustrat. Nihil invenit.Denuo extra fenestram scrutat. [dodecafonia scripsit] Ut primum pro certo obtinuit lupos abivisse, statuit iter pergere. Iam enim nox appropinquabat. [Renaud Mercier scripsit] Progrediebatur in nive albescente et inter se multa cogitabat, ut iter brevius esset. Nix ei videbatur aqua displosa, arena glaciali, sal caeli. Nullum rumorem percipiebat, quia nix omnia sedat – voces, quae murmura fiunt, sonitus, tempus ipsum – ut melius extollat res immutabiles, lucem et illusiones. Illum immensum folium chartae albae, quasi primum librum  omnium aetatum, legebat. Peritia philologica omnia vestigia examinabat: in passibus humanis parvos pedes suos inserebat, crescere cupidus; nec timebat vestigia animalium: paratus erat ad virtutem suam demonstrandam. Parentes, qui semper  puerum habere desideraverant, ei nomen “Marcus” dederunt, syntesim perfectam eius naturae: mas tam animosus quantum deus audacissimus omnium, Mars. Sed puer erat Marcus et aliquid inexpectatum eius persuasiones vacillare fecit. Nimium longe inter candores esitaverat et nox, improvisa et aterrima, eum involvit: metum habuit. “Cur tantum ausus es?” denuo illam vocem sine vultu audivit.[dodecafonia scripsit]

II

Marcus nesciebat utrum staret an fugeret. Tandem gladio stricto clamavit: “Quid vis?” Tunc huc et illuc gladium vertebat inque hostem caecum impetum faciebat. Credebat enim se oportere fortitudinem monstrare, neque ei placebat discedere sine responso inimici. “Non timeo te!” Vox autem, quae nuper audita erat, diu silebat. Marcus, qui haud volebat per totum diem in vastitate gelida commorari, pergebat coepto itinere. Transivit pontem intravitque agros vacuos domini Gracchi, ibique aspexit suam amicam, quem maxime cupiebat vitare. Eheu! Et eam vidit et ab ea visus est. “Salve, Marce!” [Quodiversus Abis scripsit] Pulchra erat Valeria, sed pulchritudine molesta, cupida laudari tantum. Suis algidis oculis caeruleis castaneos oculos Marci perscrutabat: ardenter scire desiderabat quo puer tenderet. Marcus autem tantum venter placare volebat. Post tam longam peregrinationem, esuriebat. Apud eam cenavit. Pastus fuit modicus, potus parcus. “Quo tendis?” – eum rogavit Valeria. “Ultra montes” – respondit Marcus – sunt duo pagi qui semper inter se certant, quia quod incolae utrius affirmant, alterius habitantes negant. In medio fluit amnis Veritatis, qui semper eos dividit. Tam hostiles sunt ut numquam  pontem qui eos coniungere possit aedificare voluerunt. Eo vado. Eis quaestionem ponam. Eorum responsis auditis, statuere potero quis utrorum ratione valeat. “Magna est ambitio tua.” – tonuit illa vox sine vultu. “Audivistine tu quoque, Valeria? – dixit Marcus. “Nihil audivi.” – puella respondit. Denuo et denuo pueri oculi frustra circa scutabantur. Marcus, afflictus, manus posuit inter capillos suos, nigros ut pix. Nonnulli cirri super frontem recidebant, adumbrantes eius visum iam tam profundum. Contraxit labia, parva et rubra, distorsit os e quo pauca verba tantum exierunt: “Aliquot horas dormiam. Deinde montes petam.”[dodecafonia scripsit]

III

Sol iam albicabat rigores mitigans. Marcus abivit. Ei difficile non fuit callem qui ad montes ducebat invenire, quia nix, mollis facta, paulatim deliquescebat. Pervenit demum ad bivium. Dextera via ad vicum Certitudinis adducebat, laeva ad pagum Dubii. Ad laevam primum flexit. Meridies erat. Stupore magno ante se vidit tantummodo paucas casas sparsas per arva, in quibus mares feminaeque alacriter laborabant. Mares seminabant, feminae plantas irrigabant. Semplicibus instrumentis utebantur. Paucae erant tabernae, aliae mercatoriae, aliae cibariae et vinariae. Plures erant autem illae librariae. Vicum circumivit. Peragravit fere omnes vias, nihil aliud nisi hoc inveniens: homines, casas, arva, libros, non  machinas non raedas. Incolae eis ipsis sufficere videbantur. Cum vesper descendit, in cauponam intravit. Cena sumpta, attente adventores observavit eorumque sermones auscultavit. Variis de quaestionibus disserebant , sed numquam iudiciorum concordia inter eos erat. Unusquisque eorum primum opinionem alienam audiebat, deinde propriam explicabat et ei suffragabatur alicuius libri locum  proferens. Alius alium respectabat. Alius alium non praevaricabatur, quia responsa in libris inventa omnes  inscientes sentire faciebant. Marco necessarium non fuit rogationes ulteriores ponere. Eis valedictis, haesitans, in pagum Certitudinis contendit. [dodecafonia scripsit]

IV

Vicus iste multo maior erat. Quasi urbs apparebat. Septem insulae aedificiis pullulabant: aedes, palatia, omnium generum tabernae, inter quas Marcus librarias nullas invenire potuit. Eae coniungebantur amplis stratis plenis raedis hominibusque. Cives officia varia agebant. Medici, advocati, negotiatores, politici inter omnes admirabantur. Medici fere omnia morba, et corporis et animi, curare quibant; immo aeternam iuventutem promittebant. Habiles advocati reis carcerem evitabant et saepe innocentes culpabant. Negotiatores magnas fortunas accumulabant et, si eas dissipabant, semper argentarii politicique in eorum auxilium veniebant. Omnes ditissimi erant. Aliorum incolarum munera modestiora, sed necessaria erant: pistores, mercatores,operarii, opifices, magistri. Hi ultimi tantum adhuc libros habebant. Libri enim iam inutiles putabantur. Scibile omne, dicebatur, suppeditat in interreti, ubi omnibus quaestionibus solutio inveniri potest. Sufficit unum verbum in machina quaesitoria Gugula inserere ut quisquis rogatio responsum habeat. Telam totius terrae enim reppererant.
Magistri autem domi libros superstites magna cura custodiebant. Eos legendo in diem cogitationes reflexionesque semper novas concipiebant. In ludo autem omnes instrumentis computatoriis utebantur. Ordinatra ea vocabant. In cauponis adventores non inter se colloquebantur, ut in vico Dubii, sed, dum pastum consumabant, ad instrumentum quod supra mensam posuerant semper oculos volvebant. Eo medio nuntiola epistulasque mittebant, imagines capiebant, conloquia cum personis plerumque ignotis habebant. Telephonum gestabile id nuncupabant et ab eo numquam se separabant.
Omnibus rebus consideratis, Marcus, ulla re e nemine quaesita, domum revertere decrevit. [dodecafonia scripsit]

V

Rapide et sine impedimentis procedebat Marcus. Nix enim radiis solis dissoluta erat. Medio in itinere constituere statuit ut se reciperet. Sacculum suum contra pectus stringebat dum sub alta comataque abiete iacebat. Diu morabatur, quasi expectans illam vocem ei iam notam. Prope domum erat cum per aerem haec verba resonaverunt: “Quam per viam, Marce, ad verum igitur perveniendum est?”. “Incertus sum – puer respondit – utrum veritas una sit an multae an summa plurium veritatum.” “Sola nostra possibilitas” – reprehendit vox – “est haurire parvo cochleario in oceano idearum quas per saecula homines accumulaverunt. Ratio nostra verum invenire nequit nisi dubitando. Cum certe iudicavit, ea a vero se disiungit; et non solum dubium iuvat ad verum detegendum, sed verum in dubio constat, et quis dubitat scit et scit quam maxime scire possit.”
Aliquot flocci nivis per caelum volitare inceperunt cum Marcus ianuam domus aperuit. [dodecafonia scripsit]

Acta est fabula