Pars tertia: de tertia littera ‘T’

Notum dictum vernaculo idiomate cremonensi affirmat: “turòon, Turàs, tetàs“.

dizcr

 

Quid significent verba “turòon” et “Turàs” iam scitis: primum est crustulum typicum Cremonense, “Turàs” turris civica urbis Cremonae. Quid sint autem eae quae dicuntur “tetàs” nunc vobis explicare conabor. Si vocabulum hoc ad litteram Latine vertimus, obtinemus “magnae mammae”. Enim mulieres Cremonenses sinu florido praeditae esse dicuntur. Quamobrem  et olim impressae sunt et hodierno tempore imprimuntur chartulae cursuales in  quibus crustulum “Torrone”, “Turratium” et puellae floridae unā apparent. Vox populi…

tret