De viris feminisque influentibus

In mundo uno globo facto vivimus. Societas universaliter conglobata nos tam proximos efficit ut quisque nostrum celeber fieri possit. Et celeberrimi reputantur qui influentes (Anglice influencers), ut ita dicam, solere appellamus. De viris feminisque agitur qui auctoritate plurimum valere videntur; queunt enim movere quendam gregem usorum et praesertim emptorum in potentia. Immo tam auctoritate pollent in reti universali omnium gentium ut decem per centum eorum opiniones reliquorum utentium, id est nonaginta per centum, formet. Numerosissimi enim sunt qui tales celebritates sequuntur; qua re sectatores (Anglice followers) nominantur.

Hi opinionum creatores de rebus differentibus tractant (de arte coquinaria, de vestium more, de medicaminis faciei et ita porro). Omnes imagines eorum ipsorum publicant in quibus saepissime res mercatorias ostentant, laute a mercium fabricatoribus soluti. In his imaginibus facile videri potest hoc hashtagum: #adv sive #ad, sicut in photographemate quod sequitur. Qui milies milium sectatores numerant, sicut Clara Ferragni, maxime influentes nuncupantur (Anglice top influencers). Quibus est numerus minor sectatorum micro influencers dicuntur.

ferrahgni2

Est etiam qui signi legatus (Anglice brand ambassador) appellatur, cuius officium est signum in nuntiis publicis notum reddere et facere ut magis vendatur. Clarus pedifollis lusor Christianus Ronaldus signi Helbalife legatus est.

ronaldo-herbalife

Blogatores quoque influentes sunt. Ei enim bloga retialia creant in quibus constanter scribunt de variis rebus de quibus lectores certiores faciunt, sicut itineribus, deversoriis, mercibus, etc.; insuper, experientiis habitis, iudicia lectoribus perutilia exprimunt. Exempli gratia Tupisaravia inter viatores voluptuarios clarissima est.

tupisaravia

Tandem sunt consumptores satisfacti, qui publice magnificant quoddam signum. Alii autem quendam modum alicuius rei faciendi tollunt sive quandam ideam patrocinantur, sicut qui adoptionem sustinent (Anglice advocate influencers).

adoption advocate

Nec desunt fanatici (Anglice fan/enthusiast), id est qui recensiones bonas pro mercibus quibus utuntur non parcent.

clio

Bene igitur dixit anno MCMLXVIII ille Andreas Wharola: “Futuro tempore unusquisque clarus erit per quindecim minuta”.

 

2 pensieri su “De viris feminisque influentibus

Lascia un commento