De rebus Cremonensibus verbis imaginibusque inlustratis

Praefatio

De urbe Cremona

IMG_3392_CRCremona, parva urbs Langobardiae in Italia septentrionali sita, anno CCXVIII a. Chr.n. a Romanis condita est apud flumen Padum. Ita ut colonia gemina Placentia, propugnaculum erat adversos Gallos trans Padum agentes et constituta est munimentum contra quamlibet aliam vim per Alpes irrueret.
Temporibus belli civilis in quibus Vitellius Vespasianusque inter se decertabant, Cremona, quae vitellianos sustinebat, a victore deinde cremata est anno LXIX post Chr.n.. Nomen omen?

(In imagine: Turratium visum e platea Marconi)

Hodie urbs mea aliis rationibus nota est, praesertim propter eas quae dicuntur tres litterae ‘T’. De quibus hoc in spatiunculo vobis loqui volo.
A rebus dulcibus initium capiam. Dulcis enim est prima littera “T”.

Pars prima: de crustulo “Torrone”

IMG_3643_TorroneNarratur crustulum “Torrone” creatum esse occasione nuptiarum inter Albam Mariam Visconti (Bianca Maria Visconti) et Franciscum Sforza (Francesco Sforza) die XXV mense Octobris anno MCDXLI. Sponsa dotem suam secum ferebat urbem Cremonam, gemmam gentis Visconteae, et oppidi claves omniumque suorum castellorum sponso donavit ut Dux Mediolani moenia ac incolas  protegeret. Propter nuptias tam illustres crustulum sapidissimum et exquisitum  ex amigdalis, albo ovi et melle factum parari decretum est, cui Turratii forma data est. Crustuli nomen derivare videtur e verbo “torrere”, alludens ad torrefactionem nucicularum quibus componitur.
Omni anno mense Novembris festum crustuli “Torrone” Cremonae celebratur.IMG_3642_festa_torrone
Cremonenses omnes et visitatores conditum ferculum valde diligunt, me excepta, quae velut partem effusam in aliis mellitis escis id malo.

Lascia un commento