De Homobono Cremonensi

Die decimo tertio mensis Novembris Cremona celebrat Sanctum Patronum urbis. Pauca igitur de Patrono nostro vobis dicam.

omobono_tucenghi
Homobonus Tucenghi

Homobonus, Cremonae natus anno 1117, fuit e familia Tucengorum, patre mercatore, cui erat domus in urbe apud aedem divi Egidii et praedium suburbanum, tutelae fons familiae. Cuius parentes, praesagio atque afflatu divino incitati, voluerunt Homobonum eum nominari. Nomen fuit omen. Enim tota illius vita documentum fuit eius integritatis.

Homobonus Tucenghi mercator fuit, sed primo sarcinator. In rebus mercatoriis habilis, ditissimus factus est et valde spectatus in urbe. Attamen in saecula humiliter vixit cum uxore sua, quae ei dedit plures filios. Uxor ipsa de eo prophetavit, filio suo dicens: «Memor esto, fili, quod videbis gentes multas patrem tuum adorare venientes; et si scirent de eo quod ego scio, vivum eum adorarent. Tu adservabis superbiam et mundi pecuniam, o fili, et pater tuus pauperibus disperget, pauperem te dimittet, sed postmodum in superbiam cresces». Etenim Homobonus, quinquagenarius, post conversionem e vita saeculari ad vitam spiritualem, elemosynator fuit maximus: etiam portionem suam, qua comedere debebat, pauperibus elargiebatur, modica parte tantum sibi retenta.  Visitabat libenter infirmos et carceratos; indumenta sua pauperibus tribuebat, unde familia eius multum querebatur. Bella intestina Cremonensia sedare conatus est.

omobono_elemosina
Homobonus inter pauperes

Fuit homo timens Deum, cuius pro amore macerabat carnes, orator maximus et creaturarum amans. Enim cum volatilia caeli in via, qua ambulabat, inveniebat, ea impedire nolebat, alterius viae partem tenens. Die decimo tertio mensis Novembris exeunte anno MCXCVII, quasi octuagenarius, dum in ecclesia erat, ante crucem manibus in modum crucis in terra estensis, procubuit, tum nemine sentiente cum gaudio ad Deum suam in patriam celestem migravit. Sed cum more suo ad audiendum evangelium non surgeret, fuere qui illum sopore pressum crederent et volentes eum a somno excitare, e vita excessisse cognoverunt.

protiro_sant_omobono_5
Prothirum Ecclesiae Cathedralis Cremonensis: Maria virgo inter Sanctos Imerium et Homobonum

Pontifex Innocentius III duos post annos tantum eum canonizavit.

P.S. Ad commentariolum scribendum usa sum fontibus agiographicis a collega Daniele Piazzi collectis in volumine nuper edito cui titulus est Omobono di Cremona, Agiografie e testi liturgici dal XIII al XVI secolo, N.E.C., 2016. Hae sunt vitae liturgicae Cum orbita solis, Labentibus annis et De vita autentica.