Conscientia viles nos omnes facit

Conscientia nihil aliud est quam applicatio scientiae ad aliquod particulare factum. Ergo ea est notitia alicuius rei, tum bonae tum malae, et scientia sui ipsius quoque. Potestne igitur haec facultas donum homini propitium definiri? Minime, secundum Gulielmum Shakesperium, qui putat conscientiam nos omnes viles facere:

«Thus conscience does make cowards of us all,
And thus the native hue of resolution
Is sicklied o’er with the pale cast of thought,
And enterprises of great pitch and moment
With this regard their currents turn awry,
And lose the name of action. » (Hamlet, III,1)

Opus shakesperianum, cuius argumentum notum est, animos valde movet, quia etsi tragoedia ultionis est, tamen qui primas partes agit vindictam non confestim persequitur, sed immo ante omnia haesitat: ante matrem, ante regem Claudium, ante se ipsum, ante vitam.  Hamletus igitur novum paradigma dramaticum condit: id quod capiendum est (“the conquest”), quod generaliter finem ultionis tagoediae repraesentat, locum cedit actioni exquirendi (“the quest”) medio inquisitionis (“the inquest”). Hoc modo cogitatio actionem necat et Hamletum in vincula dubii conicit. Princeps Daniae non heros, sed vilis fit.

amleto

 Auctor Italicus Philippus Timi (Filippo Timi) in eius opere cui titulus est Amleto² ad eandem conclusionem  tragoediographi Anglici pervenit. Enim conscientia dolens termini vitae (“Tutto è morte”,”Omnia mors sunt”)  et claustri partium in quibus homo constringitur fert Timi ad inexspectatam decisionem: de tali re certa plane ridere.

amleto-palloncino
Philippus Timi Hamleti partes agit

Ut id facere possit, scriptor Italicus figmenta mystica de personis dramatis demit, in primis de Hamleto, nimis heroico ut amare possit (“Io tutto questo amore non ce l’ho”). Insuper auctor eius nuntium transmittit mergendo fabulam in tempore nostro praesenti (“Per essere storici bisogna essere contemporanei”, asserit Timi citando G. Deleuze). Hamletus igitur ad secundam potentiam elevatus est, id est tragicus et simul comicus est. Effectus vehementissimus fit.

amleto_gabbia

amleto2_1
Filippo Timi Hamleti partes agit in opere Amleto2

Fortunatam me puto quia et bis spectacula a Philippo Timi acta spectavi et eum ipsum cognoscere  potui, ut imago sequens monstrat.

img_3837
Filippo Timi et Rosa