De anima urbis

Monumentum novum habemus. Violina cui titulus est “L’anima della città” (“Anima urbis”) die nono mensis octobris posita est iuxta viam poëtae Danti Alagherii dicatam.

img_6912
Qui Cremonam tramine ferriviario petunt opus novum in platea stationi ferriviariae antistanti mirare possunt. De instrumento e chalybe facto agitur octo metra alto. Hoc modo civitas Cremonensis obsequium reddit Antonio Stradivario, maximo fidicularum artifici.

img_3991

Operi tres qualitates praecipuae sunt: forma singularis (violinae pars inferior quasi displodere videtur veluti ab ea musica erumperet), superficies versicolor quae, luce tacta, colores varios induit et quaedam melodia, ut ita dicam, involvens qua adstantes frui possunt.

img_3990

Hoc tempore postmeridiano ad monumentum visendum me contuli et teneri non potui quin talem experientiam in imagine firmarem.

Annunci