De conventu montano

Conventus possessorum diaetarum. Bene scio, multi vestrum, statim ut hanc locutionem legerunt, tremorem per tergum senserunt. Cum enim citationem ab administratore accipimus, affectus contrarii nos involvunt: ab hac parte participes esse volumus, quia permutationes utiles ad decus domus nostrae augendum statuere desideramus, ab illa parte alio comiti fide digno officium mandare temptatio fortissima est. Talis congregatio enim implicat incommoda numerosa. Utcumque, amotis omnibus moris, decernimus familiaritate coniungi cum vicinis quos ne agnosceremus quidem si eis in via occurreremus.

assembleacondominio

Tandem ad conventum domuum feriarum possessorum ii, sperans taedii momentis uti ad spectaculum montium in modum theatri circa nos dispositorum mirandum.

IMG_7974

Sed valde timebam ne secretarius sive praeses nominarer, quia coram omnes sedere debuissem vel, peius, adnotationes capere: nulla oblectamenta possibilia. Ad me defendendam igitur, quasi in chamaleontem conversa, conata sum fieri ipsius coloris sellae meae ne invite eligerer. Periculo vitato, disputationem secuta sum. Pecuniae computus peior est quam torturae mediaevales et semper est aliquis reliquator, quem fere omnes magno cum contemptu obtuantur. Deinde de causa civili contra vicinum cuius arbores fines nostros invadebant denuo disputatum est, quia, etsi iudex rationem dedit nobis, tamen, administratore cunctante, sententia nondum transcripta est. Administrator etiam accusatus est aliis gravibus criminibus: nec ianuarum phonum reficere nec aedificii nonnullas parietes adtritas gypsare fecit. “Numquam ades, cum improvisa accidunt!” – clamitavit quaedam domina ab imo  conclavi.

fantozzi_riunionecondominio
“Fantozzi subisce ancora – La riunione di condominio” 

Venit hinc meum gloriae momentum. Novum administratorem proponere opus meum erat. Alii pavidi calamitatis comites enim se tale actum agere incapaces esse declaraverant. Certa boni exitus propositionis meae, suffragiorum scrutinium anxie expectabam. Sed magna cum consternatione  scivi eos ipsos qui ante conventum mihi dixerant se pro me suffragium laturos esse, contra me autem eorum suffragia tulerunt.

Alibi igitur gloria mihi quaerenda erit, in quodam blogo fortasse…

2 pensieri su “De conventu montano

Lascia un commento