Fabulae sunt conscientia hominum

Fabula prima lux litterarum est. Vocabuli etymologia demonstrat quantum antiquum sit hoc genus litterarium. Enim verbum “fabula” remittit ad vocem verbalem Latinam “fari” et  Graecam “jemi”, quae derivant ab antiquissima radice indoeuropaea *bha, cuis significatum pure theoricum est.

Antiqui in fabulam poetice transfigurant realitatem ut homines se ipsos noscant. Saepe virtutes vitiaque hominum repraesentantur per animalia hominibus similia vel in agendo vel in cogitando vel in sentiendo. Ratio duplex est: hinc nuntium texti validius factum est, hinc auctor societatis mores tutius castigare potest .

Nuntium generalier exprimitur in affabulatione quae fabulam concludit. Quamobrem fabula ipsa et apologus dici potest (ex ̓Απὸ et Λέγω, dicere aliquid e quo aliquid aliud deduci possit). Secundum Socratem enim pöesis demonstratio rationalis esse non potest, sed repraesentatio veritatis, quam pöesis ipsa demonstrare nequit (Plat. Phaed. IV). Fabula igitur ἀπόλογος non λόγος  est.

Traditio fabularum ditissima est, sed auctores universaliter noti sunt Graecus Aesopus et Latinus Phaedrus. Aesopus fuit scriptor qui saeculo VII a. Ch. n. vixit. Pauca de illo re vera cognoscimus; fortasse Phrygius erat. Aemulus Aesopi, Thracius Phaedrus (20 a.Ch.n – 54 p.Ch.n.) fabularum scripsit quinque libros, quibus poeticam Latinam novo auxit genere.

Esopo-Mediceo
The Medici Aesop (NYPL)

Inter fabulas aesopicas quae ad nos traditae sunt placet mihi illa cui titulus est “De simiae filiis”.

ape
British Library, Harley MS 4751, Folio 11r

[307] Δύο τέκνων μητέρα τὸν πίθηκον εἶναι ἀκήκοα· ἀμφοτέροις οὖν κληρονομίαν χαρίζεσθαι, τῷ μὲν τὸ μῖσος, τῷ δὲ τὴν οἰκείαν ἀγάπην, δι’ ἧς καὶ ἀποκτείνει τὸ πεφιλημένον, συχνῶς περιπτυσσομένη καὶ περιλείχουσα. Τὸ δὲ μισηθὲν τὰς ἐρήμους φοιτῆσαν, διέδρασε τὸν κίνδυνον. Κρείττω ἡμῖν τῆς κακίστης φιλίας τὴν ἐχθρὰν ἐλέγχει ὁ μῦθος.

IMG_3697
(Fons @patrizia_conZ)

Sciendum est simiam, ita appellatam quia homini similis est, gignere duos gemellos quorum unum tantum amat et alterum odit. Cum bestia secum vehit suos catulos, amplectitur suis brachiis amatum, odiato autem ad matris tergum adhaerescendum est. Cum simia in periculo versatur comprehendi a venatore eam insequente, animal, fessum onere duorum filiorum, excidere facit filium amatum ut fugiendo vitam servet, sed est filius odiatus qui ad eius corpus adhaerescere pergendo salutem obtinet.

Hoc est igitur fabulae praeceptum: effugere nemo potest quod futurum est.