Fabula aperta

Paratine estis ad fabulam interactivam communiter scribendam? Hoc est exordium quod vobis propono: “Ningebat et omnia silentium erant.”

neve

Ubi sumus? Quo in tempore? Quae sunt personae fabulae?

Prima contributa accepi. Ea componere conata sum in pagina cui titulus est Fabula in fieri.

Nunc necesse est statuere quis sit Marcus. Quis eum describere vult?

Gradatim fabula crescit. Sed vere Marcum imaginare nequeo. Puer est, de hac re certa sum; sed adhuc in mente mea eum videre nequeo. Auxilium a vobis peto.

Tandem Marcum descripsi. Nunc is profecturus est. Iter faciet solus an cum Valeria?

Fabula evolvit. Marcus ingressurus est in pagum Dubii. Adhuc nescio utrum Valeria eum secuta sit an domi manserit.

Pago Dubii visitato, nunc Marcus in vicum Certitudinis contendit.

Marcus domum redit. Fabula ad finem vertit.

Acta est fabula. Titulus tantum deest. Gratias ago amicis Quodiversus Abis et Renaud Mercier pro eorum auxilio.

Titulum apposui ad fabulam (De obscura Veritate).

Bonam lectionem!