Omnibus notum est quam horribile scelus bellum esse. Conflictus recens, a Russicis contra Ucrainam suscitatus, nostris sub oculis posuit crimina horrenda ab aggressoribus perpetrata. Nobis tales atrocitates denuntiare desistendum est numquam. Quod fecerunt poetae eximii et antiqui et moderni. Inter eos Iosephus Ungaretti, praeclarus scriptor qui in bello mundano primo pugnavit, in versibus suis bellum aperte damnavit. In carmine cui titulus est “In dormiveglia“, hoc modo condicionem animi sui descripsit dum in vallo erat.
Currente anno MMXXI anniversarium recurrit obitus Dantis Alagherii, qui vita defunctus est anno MCCCXXI, die XIV mensis Septembris, Ravennae. Dantes, Summus Poeta a nobis Italis appellatus, quia pater linguae Italicae putandus est necnon pater patriae nostrae, celeberrimus toto in orbe terrarum est maxime quia Divinam Comoediam scripsit. Opus narrat Dantis iter ad caelorum regnum et visionem Dei, Inferno Purgatorioque visitatis, ducibus primum Vergilio deinde Beatrice, muliere quam Dantes semper caste amavit.
Nos Itali iam a mense Ianuarii variis modis DCC annos praeteritos post poetae mortem celebrare incepimus: lecturas Dantis, expositiones, spectacula instruximus et multa alia eventura sunt hoc anno MMXXI, qui “dantescus” a nobis nominatus est, id est annus Summo Poetae dicatus.
Ego quoque poetam quem maxime inter alios diligo commemorare volo, non modo sollemni, ut saepe fit, sed levi ac amoeno. Decrevi igitur in linguam Latinam vertere nonnullas narrationes pictas, quas Marcellus Toninelli collegit in libro cui titulus est “La Divina Commedia a fumetti”.
Olim erat in terra remota quaedam vallis amoena, excelsis montibus circumdata. In valle erat parva humilisque casa, in casa duae puellae. Quamvis utraeque venustae essent, non utrisque erat eadem indoles. Altera enim loquax erat et semper negotiosa, amicis suis amasioque saepe conveniebat et forma delectabatur atque formam curabat. Altera contra sola permanere malebat et, seriis cogitationibus rapta, omnium aliarum rerum neglegens tantum animam suam servare volebat ab omni dolore sollicitudineque. Quam ob rem consortium humanum vitabat et amorem recusabat. Ad eam puniendam Amathusia Venus fecit ut virgo ancilla Mortis fieret. Sic quotiescumque aliquis eam per viam procedentem videbat certus erat se mox moriturum esse et rapide domum revertebat ad se ipsum protegendum. Nolebat illa munus suum absolvere et praesertim homines bonos virtuteque eximios commonere conabatur ne ianuam aperirent, si forte audivissent ostium percutere. Non omnes tamen eius monitum mente tenebant. Inter eos scriptor quidam eximius portam suam saepe semihiantem relinquebat ut amici qui eius scripta legere cupiebant libere facileque intrare possent. Non difficile fuit morti ianuam patefacere, ancilla silenti.
Fabula docet: nemo mortem vitare nec decipere potest.
Gustavus Klimt, De vita et morte
P. S.
Fabulam scripsi in memoriam Stanislai Tekieli, “Ephemeridis” conditor , qui recenter de vita nimis cito decessit. Eius scripta legi possunt etiam in blogo http://iconoclastes2.blogspot.com/ .
Longe afui rationibus variis: labor, oculorum infectio et idearum inopia me averterunt a blogo. Insuper, viro coronario flagrante, anxior et sollicitor et minus proclivis ad declarationem cogitationum mearum facta sum. Nunc tamen, lue deminuta et vacationibus aestivalibus sinentibus, ad nugas meas revertor ne amatam linguam Latinam colere desinam.
In animo habeo igitur aliquid ad vos conscribere de novo Lexico idiomate vernaculo composito ab ignoto concive meo, qui verba et sententias ad luem coronariam pertinentes in linguam Cremonensem facete vertere decrevit, sicut in imagine quae sequitur legere potestis.
Ego pro parte mea tales sententias Italice vel Anglice vel Gallice expressas in linguam Latinam vertere conabor.
Lock down —> Omnia clausa sunt
Smart working —> Domi laborare
Asintomatico —> Nihil habet
Distanziamento sociale —> Paulum ultra mane
Picco —> In cacumine
Dispnea—> Spiritus deest
Assembramento —> Gallinarium
Pre triage—> Expecta ut a nobis inspiciaris
Autocertificazione —> Ubi iturus es?
Virus —> Foedum animal virus appellatum
Positivo —> Edepol! Id accepit.
Quarantena —> Clausi domi manere
Flash mob—> In maeniano strepitum facere
Crisis sanitatis publicae quoque risum movere potest…
In mundo uno globo facto vivimus. Societas universaliter conglobata nos tam proximos efficit ut quisque nostrum celeber fieri possit. Et celeberrimi reputantur qui influentes (Anglice influencers), ut ita dicam, solere appellamus. De viris feminisque agitur qui auctoritate plurimum valere videntur; queunt enim movere quendam gregem usorum et praesertim emptorum in potentia. Immo tam auctoritate pollent in reti universali omnium gentium ut decem per centum eorum opiniones reliquorum utentium, id est nonaginta per centum, formet. Numerosissimi enim sunt qui tales celebritates sequuntur; qua re sectatores (Anglice followers) nominantur.
Hi opinionum creatores de rebus differentibus tractant (de arte coquinaria, de vestium more, de medicaminis faciei et ita porro). Omnes imagines eorum ipsorum publicant in quibus saepissime res mercatorias ostentant, laute a mercium fabricatoribus soluti. In his imaginibus facile videri potest hoc hashtagum: #adv sive #ad, sicut in photographemate quod sequitur. Qui milies milium sectatores numerant, sicut Clara Ferragni, maxime influentes nuncupantur (Anglice top influencers). Quibus est numerus minor sectatorum micro influencers dicuntur.
Est etiam qui signi legatus (Anglice brand ambassador) appellatur, cuius officium est signum in nuntiis publicis notum reddere et facere ut magis vendatur. Clarus pedifollis lusor Christianus Ronaldus signi Helbalife legatus est.
Blogatores quoque influentes sunt. Ei enim bloga retialia creant in quibus constanter scribunt de variis rebus de quibus lectores certiores faciunt, sicut itineribus, deversoriis, mercibus, etc.; insuper, experientiis habitis, iudicia lectoribus perutilia exprimunt. Exempli gratia Tupisaravia inter viatores voluptuarios clarissima est.
Tandem sunt consumptores satisfacti, qui publice magnificant quoddam signum. Alii autem quendam modum alicuius rei faciendi tollunt sive quandam ideam patrocinantur, sicut qui adoptionem sustinent (Anglice advocate influencers).
Nec desunt fanatici (Anglice fan/enthusiast), id est qui recensiones bonas pro mercibus quibus utuntur non parcent.
Bene igitur dixit anno MCMLXVIII ille Andreas Wharola: “Futuro tempore unusquisque clarus erit per quindecim minuta”.
“Nubes subsidunt lucidae in lacunis caeruleo colore candentibus et rami delabuntur in sole. Hoc est tempus in quo rideo, in quo lugeo; hoc est tempus in quo gratiam attendo; hoc est tempus in quo felix sum, in quo per rura vagor”. (PPP)
Petrus Paulus Pasolini (Bononiae die 5 Martii 1922 natus; necatus est Ostiae die 2 Novembris 1975)
Iuppiter et Venus disputant utrum ens vivens mutare possit naturam propriam an non. Iuppiter igitur felem quandam in pulchram virginem mutat et eam in uxorem ducit. Tunc Venus, dum novi sponsi in convivio epulantur, murem inter eos mittit ad puellae morem videndum. Virgo insilit in murem.
Hoc fabula docet: homines scelerati statum mutant, non mores.
Dilemma captivorum a Rodrigo Peñaloza in linguam Latinam optime conversum infra publico.
Aliquando rationalitas non satis est ut actiones nostrae prospere succedant et ita omnibus placeant, consequentiae enim putandae non sunt omnino in nobis. Ut de his rebus explanem, hic scripturus sum de dilemmate captivorum modo fabellae.
Duo scelesti, nomine Castor et Pollux, fuerunt cuiusdam criminis socii. Custodes, cum probi essent in investigando, illos ceperunt post dies paucos. Ut Castor et Pollux captivi agnoscere cogerentur crimen, custodes ad stationem biocolytarum duxerunt captivos, dein ad carcerem statim eos miserunt, agendi ratione iam plane cogitata.
Ante omnia, alter ab altero seclusus est a custodibus in cellis separatis. Utrique duae optiones tantum datae sunt: aut agnoscere crimen aut non. Postea, utrique dictum est quid iis accidat secundum iudicia eorum. Uterque si agnoscere crimen malvut quam abnuere, ambo in carcere permanebunt annos decem. Uterque si crimen abnuere malvut quam agnoscere, ambo in carcere permanebunt quinque annos. Alter si ab altero discrepat in eligendo, ille qui agnovit crimen in carcere permanebit duos annos, alter autem quindecim. Haec supra dicta patent et nota sunt omnibus (Anglice haec sunt “common knowledge”).
Tabula quae sequitur omnia complecitur quae ad actiones annosque carceris utrique scelesto pertineant:
Ut Castor, Polluce iudicante, quam optime iudicet, de his rebus isto modo cogitat. Pollux si agnoscit crimen, optimum est Castori agnoscere quoque crimen. Re vera, Polluce agnoscente, Castor ex malis eligere minimum debet, quod est, ut Pollux, agnoscere crimen, decem enim annos clausum iri melius est quam quindecim.
Pollux si crimen non agnoscit, optimum est Castori id agnoscere. Re vera, Polluce non agnoscente, Castor iterum ex malis eligere minimum debet, quod est, contra Pollucem, agnoscere crimen, duos enim annos clausum iri melius est quam quinque.
Quodvis est iudicium Pollucis, Castori semper melius est agnoscere crimen quam abnuere, id est, Castori agnoscere crimen est “strategia dominans”. Nihil refert quomodo iudicet Pollux, quia Castori agnoscere crimen est strategia dominans. Ergo, agnoscere crimen est Castoris actio omnino rationalis.
Cum anni captivitatis in tabela dilemmatis captivorum sunt symmetrici, mutatis mutandis, Pollux cogitat omnino similiter, agnoscere igitur crimen ei melius est quam abnuere, id est, Polluci quoque agnoscere crimen est strategia dominans.
Quamvis Dioscuri in antecessum colloqui possint de actionibus iudicandis ut conveniant et uno animo eligant abnuentiam, promissa solvere non est rationale. Quae cum ita sint, quanquam Dioscuris abnuentia ex condicto praestat agnoscentiae criminis, agnoscere crimen est unicum Nash-aequilibrium (NAe) dilemmatis captivorum, hoc modo scriptum:
NE = {Castor agnoscit crimen, Pollux agnoscit crimen}
Fertur visor quidam olim visitavisse domum Praemii Nobeliani physicae victoris Danielis (Niels) Bohr et, cum supra ianuam soleam ferream equorum animadvertisset, incredulus quaesivisse utrum professor superstitiosus esset, necnon.
Niels Bohr
“Minime”, Bohr respondit, “sed mihi dixerunt ea fortunam praebere etiam eis qui in ea non credunt”.
Re vera dicere quid sit fortuna facile non est, nisi utendo illis verbis praeclaris Senecae philosophi: “Fortuna est quae fit cum praeparatio in occasionem incidit”.