De scriptrice “bonsai”

Color carneus perlucidus, longi capilli nigri in spiras nexi, parva labia rubro picta, oculi vivaces nonnullis rugis signati sub superciliis densis.

img_7698

Postquam Amalia aulae magnae limen superavit, strepitus puerorum vocitantium statim cessavit. Operto capite, veste nigra vestita, stans primum auditorium rapide sed attente observavit, deinde consedit post exedrae longam mensam. Omnium visus exserti ad eam scrutandam erant. Enim, etiamsi fere omnibus Amaliae Nothomb nomen notum erat, tamen non multi tali nomini vultum sociare quibant. Et paucissimi erant qui clarae scriptricis nomini vocem iungere poterant.

Haec fuerunt notissimae scriptricis prima verba

Curiosissima ego quoque eram audire orationem scriptricis cuius librum Le Sabotage amoureux  (De incursione amorosa) recenter perlegi.

img_4199

De scriptrice Belgica iam varia sciebam antequam librum legeram: ambassiatoris filia, vixit quapropter in diversis partibus mundi; studia classica egit (didicit philologiam Graecam et Latinam apud Universitatem Liberam Bruxellensem); regulariter scribere incepit anno aetatis septimo decimo, omni die quattuor per horas. Ita faciens omni anno parvum librum publicat et diligenter eum curat sicut Japonici arbores bonsai nuncupatae alunt. “Scriptrix facta sum ad matrem meam seducendam” – olim declaravit (R.it).

Volumen supra citatum Amaliae infantiam mihi cognoscere sivit. De commoratione familiae Nothomb in Sina ab anno MCMLXXII usque ad annum MCMLXXV tractat. Enim Amalia tenera in aetate patrem ambassiatorem sequi debuit translatum a Japonia in Sinam laboris causa Revolutionis Culturalis tempore. Tam ab Amalia Japonia amata fuerat quam Sina detestabilis ei apparet. Sina enim ei foeda videtur. Ubique sunt ventilatoria, quae talis turpitudinis symbolum in libro fiunt. Ictus aestethicus translatione provocatus facit ut scriptrix cogitationes suas defigat in microcosmon proprium, neglegens historiam terrae quae eam acceperat et in qua advenae in contuberniis neglecti vivebant. Quam ob rem legere possumus historiam secundi belli mundani a puerulis renovati, qui inter se decertant non solum bella puerilia pugnando, sed etiam et praesertim affectuum pugnas agendo. Amor quoque pugna est: parva Amalia Elenam, pulcherrimam sed algidam puellam Italam, adamat. Ab ea recusata, eam recusat duritiam fingens. Elena cedere videtur…  Sed demum Amalia amorem suum diu dissimulare nequit et Itala superba denuo crudeliter eam spernit. Translatio nova Amaliae familiae in perpetuum eas disgiunget.

img_7704

Multis de rebus hac mane Amalia locuta est amabiliter colloquens cum discipulis et eorum magistris. Imprimis scriptrix inlustravit librum nuper editum, Riquet à la houppe, personalem renovationem homonymae fabulae Caroli Perrault, deinde rogationibus discipulorum eorumque magistrorum respondit. De annis in Japonia transcursis, de titulis peculiaribus eius librorum, quos omnes sicut filios diligit,  de inspiratione, de fastidio cibi quo Amalia laboravit et quod ea morbum singulare (“une maladie bizarre”) appellat, de urbe nostra heri visitata inter cetera locutum est. Ego quoque rogationem Amaliae posui. Ex ea quaesivi quid  de pluribus transaltionibus eius operum censeret. Amalia mihi respondit se amplam libertatem dare translatoribus, sed exigit operis titulum numquam mutari. Insuper lepida episodia de versionibus non satis ex sententia conscriptis narravit. Quaesitum meum ei gratum fuit, ut Amalia ipsa mihi dixit cum, post orationem librum De incursione amorosa mihi subscripsit.

img_77061

Longus erit dies scriptricis Belgicae, quae primo vespere cum Cremonensibus congredietur apud museum fidiculae nostrum.

 

___

¹Hic plura videre potestis, me quoque inter auditores confusam.

Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...