De docta ignorantia

Έτσι, δεν γνωρίζω (“Scio me nescire”). Nota verba Socratica pretiosissimum donum humano generi esse puto. Enim a magna fide in rationem et a conscientia profunda propriae ignorantiae scientiam initium capit.

David_-_The_Death_of_Socrates
De morte Socratis (Jacques-Louis David)

Et ignorantia mea his diebus confirmata est. Discipulis systema onomasticum Romanum explicatura eram. Ad tria nomina (praenomen, nomen et cognomen) recte illustranda ex interreti aliquid de Caesaris nomine quaerere decrevi. Notum est praenomen nomini baptismi nostro et nomen gentilicio, id est, nomini quod originem gentis vel familiae declarat, respondere. Igitur Caesari erant praenomen Caius et nomen Iulius, quia e gente Iulia descendebat. Ei erat etiam cognomen Caesar. Cognomen Romanis erat uniuscuiusque nomen proprium, quod nominibus gentilitiis subiungebatur. Ecce. Rectae significationis cognominis praeclari ducis Romani ignara eram.

Incipiamus ab ovo. In fontibus reperiri possunt quattuor possibiles explicationes, quas omnes Historia Augusta refert:

Et quoniam de Caesarum nomine in huius praecipue vita est aliquid disputandum, qui hoc solum nome indeptus est, Caesarem vel ab elephanto, qui lingua Maurorum caesai dicitur, in proelio caeso eum, qui primus sic appellatus est, doctissimi viri et eruditissimi putant dictum, vel quia mortua matre, sed ventre caeso, sit natus, vel quod cum magnis crinibus sit utero parentis effusus, vel quod oculis caesiis et ultra humanum morem viguerit. Certe quaecumque illa, felix necessitas fuit, unde tam clarum et duraturum cum aeternitate mundi nomen effloruit.  (Hist. Aug. Ael. 2-3)

Sed quae est recta interpretatio? Investigationis meae gratia nunc scio primam iustam esse. Enim cognomen Caesar primum tributum est avo imperatoris Romani qui in bello Poenico secundo, in pugna apud Panormum anno CCLI acta, elephantum cecidit. Utrum talis avus Sextus Caesar an eius pater Lucius sit, dubium est. Deinde tale nomen successoribus traditum est. Non casu triumphus Caesarum constanter cum elephantis in tempore iungitur et saepe elephanti in nummis Caesarianis apparent, ut in imagine sequente observare potestis.

CaesarElephant
Denarium Caesaris (50-49 vel 49-48 a. Ch. n.)

 

Excludendae autem sunt aliae tres explicationes definitis rationibus:

  1. Caesaris temporibus partus caesareus tantum post mortem puerperae exercebatur. Et Aurelia, Caesaris mater, talem curationem chirurgicam non tulit et vixit longe ultra diem natalem filii.
  2. Nec caesius nec valde comatus fuit Caesar. Tales explicationes fructus sunt antiquarum superstitionum quae post mortem Imperii conditoris exortae sunt. Enim et partus caesareus et oculi caesii et caesaries  signa ominosa putabantur.

Nunc igitur aliquid plus scio. Quid de vobis?

 

3 pensieri su “De docta ignorantia

  1. Beatus Salodurensis

    Nomen Caesaris ergo a voce Punica derivatum esse videtur. Ea lingua Maurorum, de qua mentionem facis, est lingua Punica. An fallor? Maximus ergo imperator Romanus nomen suum a maximis hostibus mutuatus est, ut videtur. Hoc placet.

    "Mi piace"

Lascia un commento