Duo fratres et una mulier

Narrat Domitius Marsus, poeta qui cum Maecenate fuit et cuius pauca fragmenta nobis pervenerunt, Bavium omnia cum eius fratre divisisse, rura, domum, nummos:

Omnia cum Bavio commune frater habebat/ unanimi fratres sicut habere solent,/ rura domum nummos atque omnia denique: ut aiunt,/ corporibus geminis spiritus unus erat.

Deinde scriptor addit:

Sed postquam alterius mulier [†] concubitum novit, deposuit alter amicitiam.

Lacuna cruce indicata asperrimis pugnis philologicis initium dedit. Alii suspicabantur verbum monosyllabum cecidisse, ut “clam”, “iam”, “vix”. Alii opinabantur amantem novam sodalicium rupisse, alii de relatione homosexuali inter duos fratres loquebantur. Omni casu clarum est ligamen fraternum causa cuiusdam mulieris – utrum talis femina alterius uxor sit an non, minime interest – finem habuisse. Fortasse, ut nonnulli aiunt, simplicius est in loco crucis ponere coniunctionem “etiam”. Hic esset igitur sensus sententiae: postquam etiam alterius mulier in commune posita est et rationes carnales communes habuit, alter frater sine ulla mora amicitiam obtruncavit. Ironia Domitii aperta est: etiam Bavius eiusque frater tam eximii ut se iactarent non erant, etiamsi hoc credere facere volebant. Contra personae mediocres erant.

triangolo

Qua re Bavius tam invisus Domitio fuerit non licet scire.

 

 

Lascia un commento