De contaminatione artium

Auscultetis, quaeso, hoc carmen, cari lectores.

mashup

De contaminationis musicalis exemplo agitur. Nova compositio enim conficitur duobus sive pluribus carminibus iunctis alterius vestigii partem vocalem alteri vestigio superponendo grammophoni sive instrumentorum musicalium electronicorum auxilio.

In operibus litterariis idem accidit. Saepissime enim quidam textus alios textus revocat, aliquando aperte, aliquando oblique.

Contaminationis modi duo sunt:

  1. citatio, quae est patentissima ex omnibus contaminationis formis: quidam textus sive quaedam pars textus ipsius reprehenditur sine modificatione ulla;
  2. mentio: quidam textus non recte designatur, sed tantum adlusus apparet et cum textu hospite sine vinculis litterariis miscetur.

Huius rei conscii antiqui scriptores erant, ut testimonia sequentia demonstrant:

Vergilius in operibus suis diversos secutus est poetas: Homerum in Aeneide, quem licet longo intervallo, secutus est tamen; Theocritum in bucolicis, a quo non longe abest; Hesiodum in his libris, quem penitus reliquit. (Servius, Commentarii in Vergilii Georgica)

[…] itaque fecisse illum (scil. Ovidium) quod in multis aliis versibus Vergilii fecerat, non subripiendi causa, sed palam mutuandi, hoc animo ut vellet agnosci … (Seneca rhet. suas. 3,7)

[…] a lectionibus <non> recessi. Sunt autem, ut existimo, necessariae, primum ne sim me uno contentus, deinde ut, cum ab aliis quaesita cognovero, tum et de inventis iudicem et cogitem de inveniendis. Alit lectio ingenium et studio fatigatum, non sine studio tamen, reficit. Nec scribere tantum nec tantum legere debemus: altera res contristabit vires et exhauriet (de stilo dico), altera solvet ac diluet. Invicem hoc et illo commeandum est et alterum altero temperandum, ut quidquid lectione collectum est stilus redigat in corpus. Apes, ut aiunt, debemus imitari, quae vagantur et flores ad mel faciendum idoneos carpunt, deinde quidquid attulere disponunt ac per favos digerunt et, ut Vergilius noster ait, « liquentia mella / stipant et dulci distendunt nectare cellas ». (Seneca, epist. 84,1-3)

Etiam in arte cinematographica tale artificium inest.  Ecce nonnulla exempla:

  1. quod anglice “remake” dicitur est aliae pelliculae refectio; e.g. De deturpato (anglice “Scarface”) refectio est homonymae pelliculae ab Haward Hawks moderata anno MCMXXXII;
  2. quod anglice “sequel” appellatur est episodium posterius quod consequentiam narrativam aliae pelliculae repraesentat; “Blade Runner 2049”, e.g., expectata prosecutio pelliculae homonymae a Ridley Scott moderata anno MCMLXXXII est;
  3. quod anglice “prequel” nominatur est episodium posterius quod ante facta cuiusdam pelliculae narrat;
  4. quod anglice “spin off” designatur est pellicula sive series quae repetit et auget pellicularum aut serierum principalium vel argumenta vel personas secundarias.

Contaminatio igitur methodus neccessarius in artibus esse videtur, quia

IMG_8270
(Bacchylides, pean. 5,1 ss.)

Alter ab altero discit / et olim et nunc. / Verborum umquam dictorum portas / invenire <res facilis non est>.

 

 

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo di WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...