De sororibus venustis

Olim erat in terra remota quaedam vallis amoena, excelsis montibus circumdata. In valle erat parva humilisque casa, in casa duae puellae. Quamvis utraeque venustae essent, non utrisque erat eadem indoles. Altera enim loquax erat et semper negotiosa, amicis suis amasioque saepe conveniebat et forma delectabatur atque formam curabat. Altera contra sola permanere malebat et, seriis cogitationibus rapta, omnium aliarum rerum neglegens tantum animam suam servare volebat ab omni dolore sollicitudineque. Quam ob rem consortium humanum vitabat et amorem recusabat. Ad eam puniendam Amathusia Venus fecit ut virgo ancilla Mortis fieret. Sic quotiescumque aliquis eam per viam procedentem videbat certus erat se mox moriturum esse et rapide domum revertebat ad se ipsum protegendum. Nolebat illa munus suum absolvere et praesertim homines bonos virtuteque eximios commonere conabatur ne ianuam aperirent, si forte audivissent ostium percutere. Non omnes tamen eius monitum mente tenebant. Inter eos scriptor quidam eximius portam suam saepe semihiantem relinquebat ut amici qui eius scripta legere cupiebant libere facileque intrare possent. Non difficile fuit morti ianuam patefacere, ancilla silenti.

Fabula docet: nemo mortem vitare nec decipere potest.

Gustavus Klimt, De vita et morte

P. S.

Fabulam scripsi in memoriam Stanislai Tekieli, “Ephemeridis” conditor , qui recenter de vita nimis cito decessit. Eius scripta legi possunt etiam in blogo http://iconoclastes2.blogspot.com/ .

Lascia un commento