Dum nos disiungat mors

Verbis graecis ἔρως καὶ θάνατος saepissime utimur ut indicemus duas vires quae humanam vitam concutiunt.  Re vera tale binomium non pertinet nisi secundo loco  ad culturam graecam. Enim in Graecia amor est alternis vicibus insania, extasis, furor et dolor, sed plerumque est experientia voluptuosa aut vivenda aut desideranda. Cupio dissolvi, secundum Philippum Ariès (“Histoire de la mort en Occident”), ad amorem iungitur a saeculo XV, cum Saltatio Mortis, melancholica et casta, in saltationem lascivam se convertit. Attamen notus casus Orphei nexum inter amorem et mortem anticipare videtur. Epilogus eventus infelix est, ut omnes scimus.

orfeo

Sed curnam Orpheus aversatus est? Cantor Italicus Robertus Vecchioni in pulchro carmine “Euridice” fingit divinum cantorem, uxore restituta, timere ne Eurydice, frigore mortis regustato, tacta amore recalescere nequeat. Patricius Suskind autem in exagio “De amore et morte” explicationem differentem proponit: Orpheus, sicut omnis lyricus cantor, tergis spectatoribus revolutis  diu canere non potest; contra eius naturam est.

Quod Orpheo impossibile fuit, id est compromissum inter duas vires pristinas existentiae obtinere, possibile fuit cuidam pari quod vixit  aetate  quae ante hominum memoriam fuit . Agitur de viro et muliere quorum sepulcrum recenter inventum est in Russia apud lacum nomine “Baikal”. In tumulo strati iacent mas et femina qui manus suas iungunt.

baikal5
Mas et femina manus suas in sepulcro iungunt.

 

baikal4
Mas ornatus est anulis arcanis; eius caput cervi dentibus circumdatum est.

Nescimus utrum coniuges an fratres an simpliciter propinqui sint. Placet mihi fingere eos coniuges esse qui etiam post mortem amore iuncti maneant.

Amor et mors multorum poetarum carmina inspiraverunt. Inter omnes mihi cari sunt versus Iacobi Leopardi, qui in poesi cui titulus est “Amore e Morte” fratres vocat haec dua principia quae Cosmum regunt:

Fratelli, a un tempo stesso, Amore e Morte
ingenerò la sorte.
Cose quaggiù sì belle
altre il mondo non ha, non han le stelle.
Nasce dall’uno il bene,
nasce il piacer maggiore
che per lo mar dell’essere si trova;
l’altra ogni gran dolore,
ogni gran male annulla.

 

Lascia un commento