“Corpus tuum templum aestima. Id respecta, sacrum est.” aiebat Hippocrates, artis medicae pater. Sed quia perditam salutem restituere difficile est, Schola Medica Salernitana, prima universitas Europae Mediae Aetatis reputata , in aphorismatibus praecepta ad salutem tuendam condensavit. Tales sententiae collectae sunt in opere cui titulus est “Regimen Sanitatis Salernitanum”, versibus scriptum saeculo XIII exeunte ut consilia melius comprenderentur et memoria tenerentur a discentibus, quorum pars maior olim instrumentis scriptoriis priva erat.

Summa doctrinae Salernitanae condensatur in versibus sequentibus, modum vivendi salubrem et tranquillum suggerentibus:
Si vis incolumem, si vis te reddere sanum,
Curas tolle graves: irasci crede profanum:
Parce mero, coenato parum: non sit tibi vanum
Surgere post epulas: somnum fuge meridianum:
Non mictum retine, nec comprime fortiter anum.
Haec bene si serves, tu longo tempore vives.
Si tibi deficiant Medici, medici tibi fiant
Haec tria: mens laeta, requies, moderata diaeta.
Igitur principium primum artis medicae Salernitanae praevenire, praecavere est:
Principis obsta, sero medicina paratur.
Praesertim utilis est cena levis:
Ex magna coena stomacho fit magna poena
Deinde, cena consumata, deambulare opportunum est:
Post coenam passus mille meabis
Digestio res magni momenti est; enim
Mala digestio, nulla felicitas.
Quamobrem, quia Prima digestio fit in ore , cibum bene manducare suggerebatur, ut mane stomachus suo munere bene fungeret. Enim
Cacatio matutina est tamquam medicina
Tandem adiungebatur:
Mingere cum bumbis est bonum lumbis
Medici Salernitani et praecepta salutaria offerebant:
Si fore vis sanus, ablue saepe manus
Nec, dulcia in fundo, deesse poterant consilia de sexu:
In die perniciosum; / in hebdomada utile; / in mense necessarium.
Si autem quis pituita laborabatur, scire debebat sexum etiam gravedinem curare. Aphorisma sine fallo est:
Coito, medicina catarri!
Id est, quo magis coitum habes, tam magis celeriter catarrhus evanescit.
Alia et lepida praecepta in scripto Salernitano inveniri possunt. Si vultis lectionem prosequi, potestis nexum hunc tangere: Flos medicinae Scholae Salerni