His diebus, ut scitis, emissionem televisificam Festival di Sanremo nuncupatam specto. Inter cetera quae in certamine intersunt valde mihi placet carmen a Francisco Gabbani executo cui titulus est Occidentali’s Karma.

Id diligo quia solitum languidumque carmen amoris non est et sub rhythmo musicaque vivacibus argumentum nota dignum celat. Prima verba carminis haec sunt: “Esse aut esse debere/Dubium hamleticum/Contemporaneum sicut homo Neolithici…” (“Essere o dover essere/Dubbio amletico/Contemporaneo come l’uomo del Neolitico…”). In carmine auctor se refert ad exemplum culturale occidentale et ad eius effecta super hominem contemporaneum. Acta nostra, electiones nostrae adumbrant sortem nostram, quae karma dicitur. Homo, etiamsi iaccam et focale gerit, non multum dissimilis ab eius progenitore qui in speluncis vivebat esse videtur. Homo, igitur, superstructuris privatus, se ostendit sicut est, videlicet nuda simia.
Idem dixit anno secundo post finem belli mundani secundi poëta Italicus Salvator Quasimodo (Salvatore Quasimodo) in carmine miro cui titulus est “De homine temporis mei” (Uomo del mio tempo): “Adhuc es ille lapidis et fundae, / homo temporis mei…” (“Sei ancora quello della pietra e della fionda, / uomo del mio tempo.”). Potentibus ieiunisque versibus poëta filios hortatur ne sequantur vestigia patrum, quorum corda violentia odioque obscurabantur.

Sed poëtae appellatio ad hominem recreandum adhuc inaudita permanet.