De terra poëtarum, nautarum cantorumque

Omni anno, mense Februarii, Itali vel, ut melius dicam, maior pars eorum, post cenam  televisorium accendunt ut  emissionem televisificam Festival di Sanremo nuncupatam spectent.

sanremo-2017

De certamine canoro Eurovisifico agitur, anno MXML instituto, quod evenit in omoeno oppidulo LigusticoSanremo, cui antiquitus Villa Matutiæ nomen erat. Quo in certamine XXII cantores iam clari et IX exordientes inter se decertant ad victoriam obtinendam. Victori tribuitur ambitum praemium Italice appellatum Leone di San Remo (Sancti Remi Leo) quod in imagine sequente videre potestis.

leonesanremo
“Il volo”, victores certaminis canori anno MMXV, praemium extollunt.

Tale programma televisificum longissimum est: quinque per dies producitur, quattuor horas omni die. Haec est ratio: per certaminis intervalla nonnulli hospites notissimi, patrii vel  exteri, in scaenam prodeunt ad res differentes agendas. Alii canunt, alii sermones facetos pronuntiant, alii sunt actores qui de eorum pelliculis recentibus nuntium pervulgant. Sunt etiam personae communes quae causis variis excellunt inter homines inter se sociatos. Heri vespero, exempli gratia, publicus plausit adiutores qui multas vitas servaverunt post nivium lapsum qui deversorium nomine Rigopiano recenter stravit. Insuper spectatores admirare potuimus cantorem Italicum Titianum Ferrum (Tiziano Ferro), qui cecinit carmen De solacio (Il conforto) quod valde mihi placuit, et auscultare carmina notissima a Ricardo Martino (Ricky Martin) executa. Nec in spectaculo defuit casus qui asperas contentiones suscitavit. Enim inter ceteras res locutum est de criminibus interretialibus ut reatus Anglice cyberbully nuncupatus. Ad eorum testimonium ferendum in scaenam prodierunt primum nonnulli studentes, qui motionem MaBasta appellatam ad tale phaenomenon repugnandum promoverunt, deinde quaedam hospitatrix televisiva, Dilecta Leotta (Diletta Leotta), quae, succincte vestita, lamentavit eius vitam intimam in interreti violatam esse. Ita faciendo curabat ut eius crura quam maxime visibilia essent. Caterina Balivo, hospitatricis collega, Dilectam dure publice reprehendit, ut in hoc commentario legere potestis.

De spectaculo satis dixi. Curiosa sum detegendi quid proximis diebus casurum sit.

Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...