De Aristotele equitato

Fertur Aristoteles, Graeciae summus philosophus necnon Alexandri Magni praeceptor, meretrice Phyllide exarsisse. Quae antea Alexandrum ipsum seduxerat et non tolerabat philosophum vetavisse principem Macedonicum eam convenire, quia iuvenis, iam amore captus, studia neglegebat. Phyllis igitur contra Aristotelem ulcisci ardebat. Quomodo id fecerit fortasse nescitis. Nonnullae imagines monstrant quendam virum a quadam femina equitatum. Probabiliter enim fascinans meretrix Aristoteli promiserat se philosopho concessuram esse, si Stagirites sivisset feminam eum tamquam equum equitare.

aristotele_e_phyllis_006

Haec narratiuncula fons inspirationis scriptoribus et philosophis fuit. In opere cui titulus est Historia duorum amantium, Aeneas Silvius Piccolomini, qui de amore inter Euryalum et Lucretiam canit, mentionem facit de casibus amorosis qui implicaverunt illustres personas, sicut Vergilium et Aristotelem:

[…] Quid tamen incassum, ait (miser), amori repugno? Num me licebit quod Julium licuit, quod Alexandrum, quod Hannibalem? Viros armatos refero. Aspice poetas: Virgilius per funem tractus ad mediam turrim pependit dum se mulierculae sperat usurum amplexibus. Excuset quis poetam ut laxioris vitae cultorem! Quid de Philosophis dicemus disciplinarum magistris et artis bene vivendi praeceptoribus? Aristotelem (tamquam equum) foemina ascendit, freno cohercuit et calcaribus pupungit.

Etiam Antonius Pucci in opere cui titulus est Il contrasto delle donne (De controversia feminarum) tale factum versibus Italicis revocat:

Po’ ch’Aristotel ebbe innamorato,
Gli disse: «in zambra, se tu vuo’ il mio amore,
Prima da me vo’ che sia cavalcato».
Egli assentì: ed ella il suo signore
Avea da parte fatto star celato,
Sì che vide ‘l maestro, e vide ch’ella
Il cavalcava con freno e con sella.

fillide

Nec hoc sufficit. Fridericus Nietzsche, philosophus Germanus linguis antiquis eruditus, in imagine capi voluit currui iugatus.

220px-Nietzsche_paul-ree_lou-von-salome188

Estne haec res casualis? Estne fabella vera an falsa? Si vera esset, narratio demonstraret etiam homines sapientissimos et moderatos improvisos esse posse et nonnulla secreta celare.

 

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo di WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...