Omnibus notum est quam horribile scelus bellum esse. Conflictus recens, a Russicis contra Ucrainam suscitatus, nostris sub oculis posuit crimina horrenda ab aggressoribus perpetrata. Nobis tales atrocitates denuntiare desistendum est numquam. Quod fecerunt poetae eximii et antiqui et moderni. Inter eos Iosephus Ungaretti, praeclarus scriptor qui in bello mundano primo pugnavit, in versibus suis bellum aperte damnavit. In carmine cui titulus est “In dormiveglia“, hoc modo condicionem animi sui descripsit dum in vallo erat.

Intervigilium
Subvenio noctem stupratam
Aer transfixus est
sicut tela terebrata
missilibus
hominum
retractorum
in vallis
sicut cochleae in eorum tegmine
Mihi videtur
laboriosa
turba lapidariorum
percutere pavimentum
ex petra lavica factum
viarum mearum
et videor id auscultare
semisomnus