De carminibus epigraphicis

Acrostichon est carmen primis litteris efficientibus. Clara sunt exempla carminum huius generis  in litteris Latinis. Argumentum II Plautinae comoediae cui titulus est Aulularia, e. g., est carmen acrostichon quod lectione columnari utitur ad titulum ipsius comoediae notandum:

ARGVMENTVM II

Aulam repertam auri plenam Euclio
Vi summa servat, miseris adfectus modis.
Lyconides istius vitiat filiam.
Volt hanc Megadorus indotatam ducere,
Lubensque ut faciat dat coquos cum obsonio.
Auro formidat Euclio, abstrudit foris.
Re omni inspecta compressoris servolus
Id surpit. illic Euclioni rem refert.
Ab eo donatur auro, uxore et filio.

Artificium poeticum utile est ad operis sensum condensandum. Aulula auri plena enim symbolum est avaritiae a Plauto damnatae, quia habitus execrabilis est qui humana commercia vitiat et periclitatur: Avaritia est habitus cum quo dives est pauper et mendicat  (III.77 – ArsBre: IX, 9).

Plautus
Plautus actor

Etiam Baebii Italici Ilias Latina versibus acrostichis initium habet:

Iram pande mihi Pelidae, diva, superbi
Tristia quae miseris iniecit funera Grais
Atque animas fortes heroum tradidit Orco
Latrantumque dedit rostris volucrumque trahendos
Illorum exsangues, inhumatis ossibus, artus.
Confiebat enim summi sententia regis,
protulerant ex quo discordia pectora pugnas,
Sceptriger Atrides et bello clarus Achilles.

Primae litterae primorum octo versuum auctoris nomen componunt, etiamsi initium versus septimi corruptum est. Baehrens proposuit emendationem ut primo tulerunt, quae plausibilis esse videtur.

Minus notus autem est usus versuum acrostichorum in inscriptionibus metricis. Ecce bonum quoddam exemplum:

IMG_8259

Carminis primae litterae formant nomen iuvenis defuncti, qui, ut patet, pantomimus erat a vulgo amatus non solum propter eius artem scaenicam, sed etiam propter eius probitatem, rectitudinem temperantiamque.

Sunt etiam carmina et acrosticha et telestica, quorum litterae initiales et finales simplices locutiones generant, ut in imagine sequente videre potestis.

IMG_8260

Sed minime facile erat, ut commentator Italice explicat, carmina talia recte componere!

2 pensieri su “De carminibus epigraphicis

Lascia un commento