Aurea est brevitas

Concepta clara paucis verbis expressa. Tali modo commentariola mea in hoc spatiunculo scribere conor. Id est exemplum antiquorum Romanorum sequor.

Cum Caius Iulius Caesar triumphum contra Pharnacem, regem Ponti, celebravit, legionarii tres titulos  litteris capitalis scriptos exiberunt; in unoquoque eorum unum verbum erat: “Veni, vidi, vici”.

giuliocesaretrionfi
Caesar triumphans

Svetonium igitur legamus:

« inter pompae fercula trium verborum praetulit titulum “Veni, vidi, vici” non acta belli significantem sicut ceteris, sed celeriter confecti notam. » (De vita Caesarum, I, 37)

In Annalium pagina prima Cornelius Tacitus  repetens modum scribendi alii brevitatis magistri, Gaii Sallustii Crispi, paucissimis verbis historiam imperii Romae mire resumere scit:

Urbem Romam a principio reges habuere; libertatem et consulatum L. Brutus instituit. Dictaturae ad tempus sumebantur; neque decemviralis potestas ultra biennium, neque tribunorum militum consulare ius diu valuit. Non Cinnae, non Sullae longa dominatio; et Pompei Crassique potentia cito in Caesarem, Lepidi atque Antonii arma in Augustum cessere, qui cuncta discordiis civilibus fessa nomine principis sub imperium accepit. (Annales, I, 1)

Historia  nostra Italica quoque clara exempla brevitatis non parcit:

telegramma_garibaldi_obbedisco

«Oboedio»

scripsit in telegraphemate Josephus Garibaldi, tunc dux Venatorum Alpium , respondens imperatori  Alphonso La Marmora, qui ei imperavit ut incursionem ad Trentum contra Austriacos bello Italico tertio liberationis nationalis interrumperet.

Temporibus nostris praesertim diurnarii artem brevitatis exercent. Inter eos scriptor Italicus Beppe Severgnini, Taciti aemulus, historiam recentem Italiae quinquaginta verbis scribere conatus est:

«Persa malamente la guerra, gli italiani dovettero scegliere tra monarchia e repubblica, socialismo e democrazia. Votarono le soluzioni numero due, ma non smisero di litigare. Ricostruirono il paese, combinando qualche disastro. Cinquantasei governi osservarono. Gli italiani prima obbedirono agli americani; poi li imitarono. In Europa vollero esserci sempre. Mica scemi».

Brevitas poetica demum miracula facit:

M’illumino
d’immenso.

(Mattina, L’Allegria)

giuseppe-ungaretti_0-214x300
Giuseppe Ungaretti

Quattuor verba tantum Iosepho Ungaretti sufficiunt ut poëta  microcosmi fusionem momentaneam in macrocosmo exprimere possit.

Lascia un commento