Quis non errat mortalis?

Multum prosperumque successum habuit apud nos Italos carmen cui titulus est “Andiamo a comandare” quod praeterito anno iuvenis recitator rapianus, Fabius Rovazzi, composuit cecinitque. Enim, dum scribo, iam 138.292.688 personarum, cantationis pelliculam in TuTubo viserunt. Talis exitus rationes hae mihi videntur: musicae rhythmus excitans, saltatio nova quae carmen comitatur, gregis musici peritia sympathiaque et, demum, carminis argumentum. Ut signum imprimamus in societate nostra, inanibus specibus, inconsideratis delectibus, imitatione morum popularium consumpta, pauca sufficiunt. Rationem, quae quasi res molesta in capite nostro hodie facta est, sequendo sponte se gerere oportet: non potiones alcoholicas, sed aquam medicatam bibere, non autoraedas sumptuosas, sed tractorium gubernare, non eleganter vestiti, sed soleis indutis in deverticula nocturna intrare.

rovazzi

Est qui in linguam Latinam vertere clarum carmen Italicum conatus est et est qui eum aspere reprehendit. Enim carminis versio  Latina, a Gennaro Amandonico acta, obiurgata est ab expertis linguae Latinae qui in blogo GrecoLatinoVivo scribunt. Latinistae varia menda in traslatione recognoverunt, ut legere potestis in hoc commentario, in quo parum satisfacti de idearum restitutione ei se declarant. Ego autem, quae saepe erro et in labore et in vita, laudo conatum collegae Caralitani, qui, etsi interdum erravit, tamen amoenam pelliculam cum discipulis suis conficere quivit vivacitatem linguae Latinae demonstrando.

Ad commentariolum meum concludendum vobis relinquo cantationis textum a me, nescio quam recte, emendatum.

DOMINATUM EAMUS

Sed vide, domine Rovazzi, manu hic teneo scidam tuam et dicere cogor omnium indicum tibi dominatum ire crevisse. Aegre fero. / In capite meo est tarmes, suo munere fungitur dimidiatum / interdum sonus incipit agens / et quotiescumque incipit sum in re molesta / sicut illo tempore cum eram in caupona. / “Possumne tibi potum offerre?” / Illa inquit: “Bene habet.” / Attamen, cum ei poculum porrigam, / morbus est, / gravis est, / me fugite, / est contagio! / Nescio utrum vesanus sim / an vir summi ingenii, / mei ipsius imagines capio tamquam Gueus Pequinus. / Non porra haurio, / etiam abstemius sum, / ego non male me gero, sed… / Tractorium via tangente, /dominatum eamus, / picturas capio cum meo cane, / dominatum eamus, / soleis in taberna, / dominatum eamus, / medicata aqua ebrius fio, / dominatum eamus. /  In capite meo est tarmes, suo munere fungitur dimidiatum / interdum sonus incipit agens / et mihi est circumagens caput sicut veruculum vitulinum. / Musicam restinguo in tuo collegio. / “Perite, Rovazzi, sed quid agis?”

 

Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...